- PRAEGUSTATOR
- PRAEGUSTATORservus erat apud Romanos, qui cibos potumque Principis praegustabat. Tacit. l. 12. Annal. c. 66. Is inferre epulas; et gustis explorare solebat; Idem, l. Annal. 13. c. 16. Mos habebatur, Principum liberos cum coeteris idem aetatis nobilibus sedentes vesei, in aspectu propinquorum, propriâ et parciore mensâ. Illic epulante Britannicô, quia cibos potusque eius delectus ex Ministri gustu explorabat. ne omitteretur institutum aut utriusque morte proderetur scelus, talis dolus repertus est. Hi ergo nonnihil ex herilibus eduliis praemandebant, et quia vita Regum Principumque multis insidiss patet, proin hi non nisi praegustatos cepêre cibos, ut docet Xenoph. in Hierone, et Athenaeus, l. 3. quod primo a Persis fuisse institutum, Suidas his verbis tradit: Ε᾿δέατρος, τὸ μεταὄνομα Ε᾿λληηκὸν; ἡ δὲ χρεία Περσικὴ ἧν, ὃς προγευςτὴς τὸ πρῶτον καὶ προήςθιεν τοῦ Βασιλέως εἰς ἀσφάλειαν. Et respexit ad hoc munus, Iuvenalis, Sat.6. v. 632Mordeat ante aliquis, quidquid porrexerit illa,Quae peperit, timidus praegustet pocula Papas:quod quidem praemordendi munus fecit fortasse, ut antiquus Grammaticus illa eiusdem Poetae, Sat. 7. v. 218. ubi is ita inter alia ait:Dissipuli custos praemordet Acoenocetus,de Papate interpretatus sit. Eadem cautio in potu adhibita, proin iterum Principes, calicem labris, veneni metu, non ante admovebant, quam potus gustu fuisset exploratus: eaque de causâ, post phialam porrectam, qui Regi a poculis erant, cyathô ex ea haustum vinum in sinistram fundentes manum sorbebant, quem ritum fuse exponit Xenophon παιδ. Κύρ. l. 1. Neque vero tantum vitae tuendae, sed voluptatis gulaeque causâ institutos fuisse Praegustatores, discimus ex Arnobio, l. 4. Curat, ut ad sensum palati suis cum iucunditatibus veniant rerum incorruptarum sapores et an rite pulmenta condita sint, Praegustatoris fungitur atque experitur officiô. Quam voluptuariam Praegustatoris operam tetigit, in fabella de rustico et urbano mure, Horatius, l. 2. Sat. 6. v. 106.Ergo ubi purpurea porrectum in veste locavitAgrestem, veluti succinctus cursitat hospes,Continuatque dapes, nec non venaliter ipsisFungitur officiis, praelambens omne quod affert.Meminit Praegustatorum Alexandri M. Philippi videl. et Iollae filiorum Antipatri Iustin. l. 12. c. 12. deHaloto spadone, qui eôdem officiô apud Augustum est functus. Vide Sueton. in Claudib, c.44. Alterius memoriam servavit vetusta Inscr. quae Romae in Monte Viminali in vinea quadam, eruta est, sic sonans: Votum. Silvano. solvit. libens. merito. T. F. Diadumenus, Lurvesianus. Praegustator. Augusti. Apud Caesares autem procuratio Praegustatorum Liberto de more demandata est DIS. Manibus. Tt. Claud. Aug. Lib. Zosimi. Procurat. Praegustatorum etc. Vide TIt. Popmam, de Operis Servorum et Laur. Pignorium, Comm. de Servis; qui inter alia quoque monet, Praegustatorem, Infertorem et Pocillatorem, distincta habuisse munia: lice quandoque idem duplici forsan munere fungeretur. Plura hanc in rem vide apud Lipsium ad Tacit. d. l. Io. Meursium, Exercit. Critic. Parte 2. c. 7. uti de more Idololatrarum, non nifi praeceptos ac praegustatos a Diis suis cibos comedendi supra, ubi de Cibum capiendi Veterum ratione.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.